Amphitheatrum aeternae providentiae, Pag. 206
 
Vanini, Amphitheatrum aeternae providentiae

/206/ Deum esse actum simplicem, cui nulla potest

esse admixta potentia. In Intelligentia autem,

cuius vi primum rotatur coelum, potentia

aliqua est; quippe actio crastinae circumagitationis

nondum in actu est, quod non

ignoravit Aristoteles, qui, in 10. Supremae

Philosophiae, negat coelestia corpora aliam habere

potentiam quam in ubi. Sic Intelligentia

non habet in actu motum illius ubi, qui

nondum factus est; in potentia igitur ad illud

est; quare non erit prima causa universalis et

aeterna, in quam nulla cadit potentia. Cum

igitur Aristoteles de mente, quae Deo ipso

est inferior, decernat, de qua ipsi non disputamus,

adversariorum collabascit argumentum.

 

EXERCITATIO XXXII

Dissolvit secundam rationem adversus

Aristotelem adduciam.

 

Erat autem haec: Secundum Aristotelem

nequit Deus in haec inferiora agere,

nisi mediantibus corporibus coelestibus; ea

igitur proprie non curare existimavit Aristoteles.

Negant aliqui antecedens ex multis.

Primo: Quia in allegato libro De bona fortuna

proponit primum motivum voluntatis esse

Indice

Pagine introduttive
EXERCITATIONES